Pro Milone di Marco Tullio Cicerone

Paragrafo 17

Quid ita? quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur. Intersit inter vitae dignitatem summorurn atque infimorum: mors quidem inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si quis humilem necarit: aut eo mors atrocior erit P. Clodi, quod is in monumentis maiorum […]

Paragrafo 10

Insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? Quid comitatus nostri quid gladii volunt? quos habere certe non liceret si uti illis nullo pacto liceret. Est igitur haec iudices non scripta sed nata lex; quam non didicimus accepimus legimus verum ex natura ipsa adripuimus hausimus expressimus; ad quam non docti sed facti non instituti […]

Paragrafo 26

Servos agrestis et barbaros quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat ex Apennino deduxerat quos videbatis. Res erat minime obscura. Etenim palam dictitabat consulatum Miloni eripi non posse vitam posse. Significavit hoc saepe in senatu dixit in contione. Quin etiam M. Favonio fortissimo viro quaerenti ex eo qua spe fureret Milone vivo respondit triduo illum […]

Paragrafo 42

praesertim iudices cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset quo quidem tempore–scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus–omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam obscure quae cogitari possunt timemus rumorem fabulam fictam levem perhorrescimus ora omnium atque oculos intuemur. Nihil est enim tam molle tam tenerum tam […]

Paragrafo 58

Dixit enim hic idem qui omnia semper constanter et fortiter M. Cato et dixit in turbulenta contione quae tamen huius auctoritate placata est non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse qui domini caput defendissent. Quod enim praemium satis magnum est tam benevolis tam bonis tam fidelibus servis propter quos vivit? Etsi id quidem […]

Paragrafo 74

eum denique cui iam nulla lex erat nullum civile ius nulli possessionum termini; qui non calumnia litium non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos sed castris exercitu signis inferendis petebat; qui non solum Etruscos -eos enim penitus contempserat–sed hunc P. Varium fortissimum atque optimum civem iudicem nostrum pellere possessionibus armis castrisque conatus est; qui cum […]

Paragrafo 90

An ille praetor ille vero consul–si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent–ille denique vivus mali nihil fecisset qui mortuus uno ex suis satellitibus [Sex. Clodio] duce curiam incenderit? Quo quid miserius quid acerbius quid luctuosius vidimus? Templum sanctitatis amplitudinis mentis consili publici caput urbis aram […]

Paragrafo 18

Itaque in eadem ista Appia via cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum, homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat: nunc eiusdem Appiae nomen quantas tragoedias excitat! Quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine […]

Paragrafo 11

Silent enim leges inter arma; nec se exspectari iubent cum ei qui exspectare velit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. Etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi quae non hominem occidi sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat; ut cum causa non telum quaereretur qui sui defendendi causa […]

Paragrafo 27

Interim cum sciret Clodius–neque enim erat difficile scire–iter sollemne legitimum necessarium ante diem xiii. Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum [quod erat dictator Lanuvi Milo] Roma subito ipse profectus pridie est ut ante suum fundum quod re intellectum est Miloni insidias conlocaret. Atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor […]