Pro Milone di Marco Tullio Cicerone

Paragrafo 55

Age nunc; iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate. Semper ille antea cum uxore tum sine ea; numquam nisi in raeda tum in equo; comites Graeculi quocumque ibat etiam cum in castra Etrusca properabat tum nugarum in comitatu nihil. Milo qui numquam tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges. Ille qui semper secum […]

Paragrafo 71

Quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet satis declarat se non terrorem inferre vobis–quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure posset? sed praesidio esse ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.

Pararafo 87

Dura (me dius fidius) mihi iam Fortuna populi Romani et crudelis videbatur quae tot annos illum in hanc rem publicam insultare pateretur. Polluerat stupro sanctissimas religiones senatus gravissima decreta perfregerat pecunia se a iudicibus palam redemerat vexarat in tribunatu senatum omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat me patria expulerat bona diripuerat domum […]

Paragrafo 103

Quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi iudices cum illa indicia communis exiti indagavi patefeci protuli exstinxi? Omnes in me meosque redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis? an ut inspectante me expellerentur ei per quos essem restitutus? Nolite obsecro vos acerbiorem mihi pati reditum esse quam […]

Paragrafo 6

Quamquam in hac causa, iudices, T. Anni tribunatu, usque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius Ininis defensionern non abutemur. Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi, ut si mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco […]

Paragrafo 8

An est quisquam qui hoc ignoret cum de homine occiso quaeratur aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse qui cum a C. Carbone [tribuno plebis seditiose] in contione interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret responderit iure caesum videri. Neque enim posset […]

Paragrafo 24

P. Clodius cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam videretque ita tracta esse comitia anno superiore ut non multos mensis praeturam gerere posset–qui non honoris gradum spectaret ut ceteri sed et L. Paulum conlegam effugere vellet singulari virtute civem et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret–subito reliquit annum suum seseque in annum […]

Paragrafo 40

Tamen se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis ad vim numquam vocavit. Quid? privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit! Nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus […]

Paragrafo 56

Nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non satis fere esset paratus. Semper [ille] et quantum interesset P. Clodi se perire et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat. Quam ob rem vitam suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam in periculum sine praesidio et sine […]

Paragrafo 72

Nec vero me iudices Clodianum crimen movet nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. De qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: ‘Occidi occidi non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris quia […]