Pro Milone di Marco Tullio Cicerone

Paragrafo 22

Quod vero te L. Domiti huic quaestioni praeesse maxime voluit nihil quaesivit [aliud] nisi iustitiam gravitatem humanitatem fidem. Tulit ut consularem necesse esset: credo quod principum munus esse ducebat resistere et levitati multitudinis et perditorum temeritati. Ex consularibus te creavit potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab adulescentia documenta maxima.

Paragrafo 38

Quid simile Milonis? cuius vis omnis haec semper fuit ne P. Clodius cum in iudicium detrahi non posset vi oppressam civitatem teneret. Quem si interficere voluisset quantae quotiens occasiones quam praeclarae fuerunt! Potuitne cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet iure se ulcisci? Potuitne civi egregio et viro fortissimo P. Sestio conlega suo […]

Paragrafo 54

Si haec non gesta audiretis sed picta videretis tamen appareret uter esset insidiator uter nihil cogitaret mali cum alter veheretur in raeda paenulatus una sederet uxor. Quid horum non impeditissimum? vestitus an vehiculum an comes? Quid minus promptum ad pugnam cum paenula inretitus raeda impeditus uxore paene constrictus esset? Videte nunc illum primum egredientem e […]

Paragrafo 70

Quamquam quis hoc credat Cn. Pompeium iuris publici moris maiorum rei denique publicae peritissimum cum senatus ei commiserit ut videret Ne quid res publica detrimenti caperet (quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis) hunc exercitu hunc dilectu dato iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis qui vi iudicia ipsa tolleret? […]

Paragrafo 86

Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium Bonae deae quod est in fundo T. Sergi Galli in primis honesti et ornati adulescentis ante ipsam inquam Bonam deam eum proelium commisisset primum illud volnus acciperet quo taeterrimam mortem obiret; ut non absolutus iudicio illo nefario videretur sed ad hanc insignem poenam […]

Paragrafo 102

O me miserum! O me infelicem! Revocare tu me in patriam Milo potuisti per hos: ego te in patria per eosdem retinere non potero? Quid respondebo liberis meis qui te parentem alterum putant? Quid tibi Quinte frater qui nunc abes consorti mecum temporum illorum? Mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem per quos nostram […]

Paragrafo 5

Quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest, qui, spe amplissimorum praemiorum ad rein publicam adducti, metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? Equidem ceteras tempestates et procellas in illis dum taxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat; in iudicio vero, […]

Paragrafo 7

Sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea esse refutanda quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus ut omni errore sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. Negant intueri lucem esse fas ei qui a […]

Paragrafo 23

Quam ob rem iudices ut aliquando ad causam crimenque veniamus–si neque omnis confessio facti est inusitata neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est et lator ipse legis cum esset controversia nulla facti iuris tamen disceptationem esse voluit et ei lecti iudices isque praepositus est quaestioni qui haec iuste sapienterque […]

Paragrafo 39

At quod erat tempus? Clarissimus et fortissimus consul inimicus Clodio [P. Lentulus] ultor sceleris illius propugnator senatus defensor vestrae voluntatis patronus publici consensus restitutor salutis meae; septem praetores octo tribuni plebei illius adversarii defensores mei; Cn. Pompeius auctor et dux mei reditus illius hostis cuius sententiam senatus [omnis] de salute mea gravissimam et ornatissimam secutus […]