Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo

Racconta la guerra sostenuta da Roma contro Giugurta.

Paragrafo 80

Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat per magnas solitudines cum paucis profectus pervenit ad Gaetulos genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani. Eorum multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines habere signa sequi imperium obseruare item alia militaria facere. Praeterea regis Bocchi proximos magnis muneribus et maioribus […]

Paragrafo 96

Igitur Sulla uti supra dictum est postquam in Africam atque in castra Mari cum equitatu venit rudis antea et ignarus belli sollertissimus omnium in paucis tempestatibus factus est. Ad hoc milites benigne appellare multis rogantibus aliis per se ipse dare beneficia inuitus accipere sed ea properantius quam aes mutuum reddere ipse ab nullo repetere magis […]

Paragrafo 112

At rex postero die Asparem Iugurthae legatum appellat dicitque sibi per Dabarem ex Sulla cognitum posse condicionibus bellum poni: quam ob rem regis sui sententiam exquireret. Ille laetus in castra Iugurthae proficiscitur. Deinde ab illo cuncta edoctus properato itinere post diem octauum redit ad Bocchum et ei nuntiat Iugurtham cupere omnia quae imperarentur facere sed […]

Paragrafo 41

Ceterum mos partium et factionum ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. […]

Paragrafo 16

Vicit tamen in senatu pars illa quae vero pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit uti decem legati regnum quod Micipsa obtinuerat inter Iugurtham et Adherbalem dividerent. Cuius legationis princeps fuit L. Opimius homo clarus et tum in senatu potens quia consul C. Graccho et M. Fuluio Flacco interfectis acerrime victoriam nobilitatis in plebem exercuerat. Eum […]

Paragrafo 32

Haec atque alia huiuscemodi saepe in contione dicendo Memmius populo persuadet uti L. Cassius qui tum praetor erat ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret quo facilius indicio regis Scauri et relicuorum quos pecuniae captae arcessebat delicta patefierent. Dum haec Romae geruntur qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant secuti morem imperatoris […]

Paragrafo 49

Igitur in eo colle quem transuerso itinere porrectum docuimus Iugurtha extenuata suorum acie consedit. Elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret. Ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat. Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab […]

Paragrafo 65

Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda Mastanabalis filius Masinissae nepos quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta. Cui Metellus petenti more regum ut sellam iuxta poneret item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum utrumque negauerat: honorem quod eorum modo foret quos populus Romanus reges […]

Paragrafo 81

Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt. Ibi fide data et accepta Iugurtha Bocchi animum oratione accendit: Romanos iniustos profunda auaritia communis omnium hostis esse; eandem illos causam belli cum Boccho habere quam secum et cum aliis gentibus libidinem imperitandi quis omnia regna aduersa sint; tum sese paulo ante Carthaginiensis item regem Persen post uti […]

Paragrafo 97

At Iugurtha postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis simul et magnam pecuniam amiserat ad Bocchum nuntios mittit: quam primum in Numidiam copias adduceret; proeli faciendi tempus adesse. Quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere rursus uti antea proximos eius donis corrupit ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam si […]

Paragrafo 113

Haec Maurus secum ipse diu voluens tandem promisit; ceterum dolo an vere cunctatus parum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates ut vehementes sic mobiles saepe ipsae sibi aduersae. Postea tempore et loco constituto in colloquium uti de pace veniretur Bocchus Sullam modo modo Iugurthae legatum appellare benigne habere idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti ac spei […]

Paragrafo 42

Nam postquam Ti. Et C. Gracchus quorum maiores Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere coepere nobilitas noxia atque eo perculsa modo per socios ac nomen Latinum interdum per equites Romanos quos spes societatis a plebe dimouerat Gracchorum actionibus obviam ierat; et primo Tiberium dein paucos […]

Paragrafo 17

Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentis quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit attingere. Sed quae loca et nationes ob calorem aut a speritatem item solitudines minus frequentata sunt de iis haud facile compertum narrauerim. Cetera quam paucissimis absoluam. In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere pauci tantummodo Asiam […]

Paragrafo 33

Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam maxime miserabili cum Cassio Romam venit. Ac tametsi in ipso magna vis animi erat confirmatus ab omnibus quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat quae supra diximus C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat cuius impudentia contra ius et iniurias omnis munitus foret. At C. Memmius aduocata contione […]

Paragrafo 50

Sed ubi Numidas quietos neque colli degredi animaduertit veritus ex anni tempore et inopia aquae ne siti conficeretur exercitus Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen uti locum castris antecaperet existimans hostis crebro impetu et transuersis proeliis iter suum remoraturos et quoniam armis diffiderent lassitudinem et sitim militum temptaturos. Deinde ipse […]

Paragrafo 66

Interim Iugurtha postquam omissa deditione bellum incipit cum magna cura parare omnia festinare: cogere exercitum; civitatis quae ab se defecerant formidine aut ostentando praemia affectare; communire suos locos arma tela aliaque quae spe pacis amiserat reficere aut commercari; servitia Romanorum allicere et eos ipsos qui in praesidiis erant pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum […]

Paragrafo 82

Imperator postquam de regum societate cognovit non temere neque uti saepe iam victo Iugurtha consueuerat omnibus locis pugnandi copiam facit. Ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur melius esse ratus cognitis Mauris quoniam is nouos hostis accesserat ex commodo pugnam facere. Interim Roma per litteras certior fit prouinciam Numidiam Mario datam; nam consulem […]

Paragrafo 98

Neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso animo fuit sed cum turma sua quam ex fortissimis magis quam familiarissimis parauerat uagari passim ac modo laborantibus suis succurrere modo hostis ubi confertissimi obstiterant invadere; manu consulere militibus quoniam imperare conturbatis omnibus non poterat. Iamque dies consumptus erat cum tamen barbari […]

Paragrafo 114

Per idem tempus aduersum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et Cn. Manlio male pugnatum. Quo metu Italia omnis contremuerat. Illincque [et inde] usque ad nostram memoriam Romani sic habuere alia omnia virtuti suae prona esse cum Gallis pro salute non pro gloria certare. Sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham Romam vinctum adduci […]

Paragrafo 1

Falso queritur de natura sua genus humanum quod imbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur . Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempum deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est . Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur abunde pollens potensque […]