Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo

Racconta la guerra sostenuta da Roma contro Giugurta.

Paragrafo 79

Sed quoniam in eas regiones per Leptitanorum negotia venimus non indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit. Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio harenosus una specie; neque flumen neque mons erat qui finis eorum discerneret. Quae res eos in […]

Paragrafo 95

Versione del Bellum Iugurthinum: traduzione Paragrafo 95 Ceterum dum ea res geritur L. Sulla quaestor cum magno equitatu in castra venit quos uti ex Latio et a sociis cogeret Romae relictus erat. Sed quoniam nos tanti viri res admonuit idoneum visum est de natura cultuque eius paucis dicere. Neque enim alio loco de Sullae rebus […]

Paragrafo 111

Ad ea Sulla pro se breviter et modice de pace et communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefacit quod polliceatur senatum et populum Romanum quoniam armis amplius valuissent non in gratiam habituros; faciendum ei aliquid quod illorum magis quam sua rettulisse videretur. Id adeo in promptu esse quoniam copiam Iugurthae haberet. Quem si Romanis tradidisset […]

Paragrafo 6

Bellum Iugurthinum di Sallustio: versione paragrafo 6 Qui ubi primum adolevit pollens viribus decora facie sed multo maxime ingenio validus non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit sed uti mos gentis illius est equitare iaculari; cursu cum aequalibus certare et cum omnis gloria anteiret omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere […]

Paragrafo 15

Postquam rex finem loquendi fecit legati Iugurthae largitione magis quam causa freti paucis respondent: Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum Adherbalem ultro bellum inferentem postquam superatus sit queri quod iniuriam facere nequiuisset. Iugurtham ab senatu petere ne se alium putarent ac Numantiae cognitus esset neu verba inimici ante facta sua ponerent. Deinde utrique curia […]

Paragrafo 31

Multa me dehortantur a vobis Quirites ni studium rei publicae omnia superet: opes factionis vestra patientia ius nullum ac maxime quod innocentiae plus periculi quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum quam foede quamque inulti perierint vestri defensores ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus […]

Paragrafo 48

Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animaduertit quippe cui verbis pax nuntiabatur ceterum re bellum asperrimum erat urbs maxima alienata ager hostibus cognitus animi popularium temptati coactus rerum necessitudine statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere in spem victoriae adductus ex opportunitate loci quam maximas potest copias omnium generum […]

Paragrafo 64

Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt quo cupido animi hortabatur ab Metello petendi gratia missionem rogat. Cui quamquam virtus gloria atque alia optanda bonis superabant tamen inerat contemptor animus et superbia commune nobilitatis malum. Itaque primum commotus insolita re mirari eius consilium et quasi per amicitiam monere ne tam praua inciperet neu super […]

Paragrafo 80

Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat per magnas solitudines cum paucis profectus pervenit ad Gaetulos genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani. Eorum multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines habere signa sequi imperium obseruare item alia militaria facere. Praeterea regis Bocchi proximos magnis muneribus et maioribus […]

Paragrafo 96

Igitur Sulla uti supra dictum est postquam in Africam atque in castra Mari cum equitatu venit rudis antea et ignarus belli sollertissimus omnium in paucis tempestatibus factus est. Ad hoc milites benigne appellare multis rogantibus aliis per se ipse dare beneficia inuitus accipere sed ea properantius quam aes mutuum reddere ipse ab nullo repetere magis […]

Paragrafo 112

At rex postero die Asparem Iugurthae legatum appellat dicitque sibi per Dabarem ex Sulla cognitum posse condicionibus bellum poni: quam ob rem regis sui sententiam exquireret. Ille laetus in castra Iugurthae proficiscitur. Deinde ab illo cuncta edoctus properato itinere post diem octauum redit ad Bocchum et ei nuntiat Iugurtham cupere omnia quae imperarentur facere sed […]

Paragrafo 41

Ceterum mos partium et factionum ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. […]

Paragrafo 16

Vicit tamen in senatu pars illa quae vero pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit uti decem legati regnum quod Micipsa obtinuerat inter Iugurtham et Adherbalem dividerent. Cuius legationis princeps fuit L. Opimius homo clarus et tum in senatu potens quia consul C. Graccho et M. Fuluio Flacco interfectis acerrime victoriam nobilitatis in plebem exercuerat. Eum […]

Paragrafo 32

Haec atque alia huiuscemodi saepe in contione dicendo Memmius populo persuadet uti L. Cassius qui tum praetor erat ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret quo facilius indicio regis Scauri et relicuorum quos pecuniae captae arcessebat delicta patefierent. Dum haec Romae geruntur qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant secuti morem imperatoris […]

Paragrafo 49

Igitur in eo colle quem transuerso itinere porrectum docuimus Iugurtha extenuata suorum acie consedit. Elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret. Ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat. Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab […]

Paragrafo 65

Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda Mastanabalis filius Masinissae nepos quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta. Cui Metellus petenti more regum ut sellam iuxta poneret item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum utrumque negauerat: honorem quod eorum modo foret quos populus Romanus reges […]

Paragrafo 81

Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt. Ibi fide data et accepta Iugurtha Bocchi animum oratione accendit: Romanos iniustos profunda auaritia communis omnium hostis esse; eandem illos causam belli cum Boccho habere quam secum et cum aliis gentibus libidinem imperitandi quis omnia regna aduersa sint; tum sese paulo ante Carthaginiensis item regem Persen post uti […]

Paragrafo 97

At Iugurtha postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis simul et magnam pecuniam amiserat ad Bocchum nuntios mittit: quam primum in Numidiam copias adduceret; proeli faciendi tempus adesse. Quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere rursus uti antea proximos eius donis corrupit ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam si […]

Paragrafo 113

Haec Maurus secum ipse diu voluens tandem promisit; ceterum dolo an vere cunctatus parum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates ut vehementes sic mobiles saepe ipsae sibi aduersae. Postea tempore et loco constituto in colloquium uti de pace veniretur Bocchus Sullam modo modo Iugurthae legatum appellare benigne habere idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti ac spei […]

Paragrafo 42

Nam postquam Ti. Et C. Gracchus quorum maiores Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere coepere nobilitas noxia atque eo perculsa modo per socios ac nomen Latinum interdum per equites Romanos quos spes societatis a plebe dimouerat Gracchorum actionibus obviam ierat; et primo Tiberium dein paucos […]