Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo

Racconta la guerra sostenuta da Roma contro Giugurta.

Paragrafo 106

volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et praesidio missum. Deinde eum et proximum diem sine metu coniuncti eunt. Post ubi castra locata et diei uesper erat repente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse. Simul uti noctu clam secum profugeret […]

Paragrafo 10

“Paruum ego te Iugurtha amisso patre sine spe sine opibus in meum regnum accepi existimans non minus me tibi quam liberis si genuissem ob beneficia carum fore. Neque ea res falsum me habuit. Nam ut alia magna et egregia tua omittam novissime rediens Numantia meque regnumque meum gloria honorauisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis […]

Paragrafo 26

Ea postquam Cirtae audita sunt Italici quorum virtute moenia defensabantur confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore Adherbali suadent uti seque et oppidum Iugurthae tradat tantum ab eo vitam paciscatur; de ceteris senatui curae fore. At ille tametsi omnis potiora fide Iugurthae rebatur tamen quia penes eosdem si aduersaretur cogendi potestas erat […]

Paragrafo 43

Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam Metellus et Silanus consules designati prouincias inter se partiuerant Metelloque Numidia evenerat acri viro et quamquam aduerso populi partium fama tamen aequabili et inviolata. Is ubi primum magistratum ingressus est alia omnia sibi cum collega ratus ad bellum quod gesturus erat animum intendit. Igitur diffidens ueteri exercitui milites […]

Paragrafo 59

Igitur postero die prius quam ad oppugnandum egrederetur equitatum omnem in ea parte qua regis adventus erat pro castris agitare iubet portas et proxima loca tribunis dispertit deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. Interim Iugurtha ex occulto repente nostros invadit: qui in proximo locati fuerant paulisper territi perturbantur relicui cito […]

Paragrafo 75

Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines dein Thalam pervenit in oppidum magnum atque opulentum ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat. Quae postquam Metello comperta sunt quamquam inter Thalam flumenque proximum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat tamen spe patrandi […]

Paragrafo 91

Ceterum in itinere cottidie pecus exercitui per centurias item turmas aequaliter distribuerat et ex coriis utres uti fierent curabat; simul inopiam frumenti lenire et ignaris omnibus parare quae mox usui forent. Denique sexto die cum ad flumen ventum est maxima vis utrium effecta. Ibi castris leui munimento positis milites cibum capere atque uti simul cum […]

Paragrafo 107

At Sulla quamquam eadem existimabat tamen ab iniuria Maurum prohibet. Suos hortatur uti fortem animum gererent: saepe antea a paucis strenuis aduersum multitudinem bene pugnatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent tanto tutiores fore; nec quemquam decere qui manus armauerit ab inermis pedibus auxilium petere in maximo metu nudum et caecum corpus ad hostis vertere. […]

Paragrafo 11

Ad ea Iugurtha tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio iusta magnifice fecerant reguli in unum convenerunt ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal qui minimus ex illis erat natura ferox et iam antea ignobilitatem […]

Paragrafo 27

Quod postquam Romae cognitum est et res in senatu agitari coepta idem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia interdum iurgiis trahendo tempus atrocitatem facti leniebant. Ac ni C. Memmius tribunus plebis designatus vir acer et infestus potentiae nobilitatis populum Romanum edocuisset id agi ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur profecto omnis invidia prolatandis […]

Paragrafo 44

Sed ubi in Africam venit exercitus [ei] traditus a Sp. Albino proconsule iners inbellis neque periculi neque laboris patiens lingua quam manu promptior praedator ex sociis et ipse praeda hostium sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori nouo plus ex malis moribus sollicitudinis quam ex copia militum auxili aut spei bonae accedebat. Statuit tamen Metellus […]

Paragrafo 60

Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. ubi quisque legatus aut tribunus curabat eo acerrime niti neque alius in alio magis quam in sese spem habere; pariterque oppidani agere: oppugnare aut parare omnibus locis auidius alteri alteros sauciare quam semet tegere clamor permixtus hortatione laetitia gemitu item strepitus armorum ad caelum ferri tela utrimque uolare. […]

Paragrafo 76

Sed rex nihil iam infectum Metello credens quippe qui omnia arma tela locos tempora denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit. Neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus simulabat sese negoti gratia properare ceterum proditionem timebat quam vitare posse celeritate […]

Paragrafo 92

Postquam tantam rem Marius sine ullo suorum incommodo peregit magnus et clarus antea maior atque clarior haberi coepit. Omnia non bene consulta in virtutem trahebantur: milites modesto imperio habiti simul et locupletes ad caelum ferre; Numidae magis quam mortalem timere; postremo omnes socii atque hostes credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta […]

Paragrafo 108

Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine multum et familiariter agebat praemissus ab Iugurtha postquam Sullam accitum audierat orator et subdole speculatum Bocchi consilia; praeterea Dabar Massugradae filius ex gente Masinissae ceterum materno genere impar–nam pater eius ex concubina ortus erat– Mauro ob ingeni multa bona carus acceptusque. Quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante […]

Paragrafo 12

Primo conventu quem ab regulis factum supra memoravi propter dissensionem placuerat dividi thesauros finisque imperi singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius domo utebatur qui proximus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat. […]

Paragrafo 28

At Iugurtha contra spem nuntio accepto quippe cui Romae omnia venire in animo haeserat filium et cum eo duos familiaris ad senatum legatos mittit iisque uti illis quos Hiempsale interfecto miserat praecipit omnis mortalis pecunia aggrediantur. Qui postquam Romam adventabant senatus a Bestia consultus est placeretne legatos Iugurthae recipi moenibus iique decrevere nisi regnum ipsumque […]

Paragrafo 45

Sed in ea difficultate Metellum nec minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior: tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum. Namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse: ne quisquam in castris panem aut quem alium cibum coctum venderet ne lixae exercitum insequerentur ne miles hastatus aut gregarius in castris neue in agmine seruum […]

Paragrafo 61

Metellus postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse ab Zama discedit et in iis urbibus quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant praesidia imponit. Ceterum exercitum in prouinciam quae proxima est Numidiae hiemandi gratia collocat. Neque id […]

Paragrafo 77

Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam hominem nobilem factiosum novis rebus studere aduersum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent; ni id festinaret in summo periculo suam salutem illorum socios fore. Nam Leptitani iam inde a principio belli Iugurthini ad Bestiam […]