Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo

Racconta la guerra sostenuta da Roma contro Giugurta.

Attacco Notturno

Iugurtha intempesta nocte de improviso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. Milites Romani perculsi tumultu insolito arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis. Vis magna hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum,postremo in incerto erat ( utrum) fugere an manere tutius esset.Sed ex eo numero, quos paolo ante corruptos diximus, cohors una […]

Paragrafo 3

Verum ex eis magistratus et imperia postremo omnis cura rerum publicarum minime mihi hac tempestate cupiunda videntur quoniam neque virtuti honos datur neque illi quibus per fraudem is fuit tuti aut eo magis honesti sunt . Nam vi quidem regere patriam aut parentes quamquam et possis et delicta corrigas tamen inportunum est cum praesertim omnes […]

Paragrafo 19

Postea Phoenices alii multitudinis domi minuendae gratia pars imperi cupidine sollicitata plebe et aliis novarum rerum auidis Hipponem Hadrumetum Leptim aliasque urbis in ora maritima condidere; eaeque brevi multum auctae pars originibus suis praesidio aliae decori fuere. Nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicere quoniam alio properare tempus monet. Igitur ad Catabathmon qui […]

Paragrafo 35

Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine Massiua Gulussae filius Masinissae nepos qui quia in dissensione regum Iugurthae aduersus fuerat dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patria abierat. Huic Sp. Albinus qui proximo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat persuadet quoniam ex stirpe Masinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu […]

Paragrafo 52

Eo modo inter se duo imperatores summi viri certabant ipsi pares ceterum opibus disparibus. Nam Metello virtus militum erat locus aduersus; Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna. Denique Romani ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri–et iam die uesper erat– aduerso colle sicuti praeceptum fuerat euadunt. Amisso loco Numidae fusi […]

Paragrafo 68

Metellus postquam de rebus Vagae actis comperit paulisper maestus ex conspectu abit. Deinde ubi ira et aegritudo permixta sunt cum maxima cura ultum ire iniurias festinat. legionem cum qua hiemabat et quam plurimos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit et postera die circiter hora tertia pervenit in quandam planitiem locis paulo superioribus […]

Paragrafo 84

At Marius ut supra diximus cupientissima plebe consul factus postquam ei prouinciam Numidiam popuIus iussit antea iam infestus nobilitati tum vero multus atque ferox instare; singulos modo modo uniuersos laedere; dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse alia praeterea magnifica pro se et illis dolentia. Interim quae bello opus erant prima habere: postulare legionibus […]

Paragrafo 100

Dein Marius uti coeperat in hiberna pergit: nam propter commeatum in oppidis maritimis agere decreverat; neque tamen victoria socors aut insolens factus sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere. Sulla cum equitatu apud dextimos in sinistra parte [A.] Manlius cum funditoribus et sagittariis praeterea cohortis Ligurum curabat. Primos et extremos cum expeditis manipulis […]

Discorso del re Micipsa al nipote Giugurta

at micipsa morbo atque aetate confectus, cum intellegeret sibi finem vitae adesse, coram amicis cognatis filiisque. adherbale et hiempsale traditur cum iugurtha verba huiusce modi habuisse: “parvum ego te, iugurtha, amisso patre , sine spe,sine opibus in meum regnum accepi, exististimans me non minus tibi quam liberis meis ob beneficia carum fore.tum bello numantino me […]

Paragrafo 4

Ceterum ex aliis negotiis quae ingenio exercentur in primis magno usui est memoria rerum gestarum . Cuius de virtute quia multi dixere praetereundum puto simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere . Atque ego credo fore qui quia decrevi procul a re publica aetatem agere tanto tamque utili labori meo nomen […]

Paragrafo 20

Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt certum esse ratus quod ex amicis apud Numantiam acceperat omnia Romae venalia esse simul et illorum pollicitationibus accensus quos paulo ante muneribus expleuerat in regnum Adherbalis animum intendit. Ipse acer bellicosus; at is quem petebat quietus inbellis placido ingenio […]

Paragrafo 36

Interim Albinus renovato bello commeatum stipendium aliaque quae militibus usui forent maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus uti ante comitia quod tempus haud longe aberat armis aut deditione aut quouis modo bellum conficeret. At contra Iugurtha trahere omnia et alias deinde alias morae causas facere; polliceri deditionem ac deinde metum simulare; cedere instanti […]

Paragrafo 53

Romani ex improuiso pulueris vim magnam animaduertunt; nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam vento agitari post ubi aequabilem manere et sicuti acies movebatur magis magisque appropinquare vident cognita re properantes arma capiunt ac pro castris sicuti imperabatur consistunt. Deinde ubi propius ventum est utrimque magno clamore concurritur. Numidae tantummodo remorati […]

Paragrafo 69

Vagenses ubi animum aduertere ad se versum exercitum pergere primo uti erat res Metellum esse rati portas clausere; deinde ubi neque agros vastari et eos qui primi aderant Numidas equites vident rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt. Equites peditesque repente signo dato alii uulgum effusum oppido caedere alii ad portas festinare pars turris […]

Paragrafo 85

“Scio ego Quirites plerosque non isdem artibus imperium a vobis petere et postquam adepti sunt gerere: primo industrios supplices modicos esse dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. Sed mihi contra ea videtur: nam quo pluris est uniuersa res publica quam consulatus aut praetura eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere. Neque me […]

Paragrafo 101

Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul speculatores citi sese ostendunt qua re hostis adesse intellegitur. Sed quia diuersi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant consul incertus quonam modo aciem instrueret nullo ordine commutato aduersum omnia paratus ibidem opperitur. Ita Iugurtham spes frustrata qui copias in quattuor partis […]

L'importanza della guerra contro Giugurta nella politica interna di Roma

Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dein quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Sed prius quam huiusce modi rei initium expedio, […]

Paragrafo 5

Versione del Bellum Iugurthinum: Paragrafo 5 Bellum scripturus sum quod populus romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est. Quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit ut studiis civilibus bellum atque vastitas italiae finem faceret. Sed priusquam […]

Paragrafo 21

Adherbal ubi intellegit eo processum uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinendum necessario copias parat et Iugurthae obvius procedit. Interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et quia diei extremum erat proelium non inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit obscuro etiam tum lumine milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt […]

Paragrafo 37

Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur quae dissensio totius anni comitia impediebat. Ea mora in spem adductus Aulus quem pro praetore in castris relictum supra diximus aut conficiendi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiendae milites mense Ianuario ex […]