De Legibus

Opera

di Cicerone.

Libro 1, Paragrafo 39

Sibi autem indulgentes et corpori deseruientes atque omnia quae sequantur in uita quaeque fugiant uoluptatibus et doloribus ponderantes etiam si uera dicnt—nihil enim opus est hoc loco litibus— in hortulis suis iubeamus dicere atque etiam ab omni societate rei publicae cuius partem nec norunt ullam neque umquam nosse uoluerunt paulisper facessant rogemus. Perturbatricem autem harum […]

Libro 1, Paragrafo 56

Qvintvs: Quamnam igitur sententiam dicimus? Marcvs: Requiri placere terminos quos Socrates pepigerit iisque parere. Qvintvs: Praeclare frater iam nunc a te uerba usurpantur ciuilis iuris et legum quo de genere expecto disputationem tuam. Nam ista quidem magna diiudicatio est ut ex te ipso saepe cognoui. Sed certe ita res se habet ut ex natura uiuere […]

Libro 2, Paragrafo 9

Quintus: Aliquotiens iam iste iocus a te tactus est. Sed antequam ad populares leges venias vim istius caelestis legis explana si placet ne aestus nos consuetudinis absorbeat et ad sermonis morem usitati trahat. Marcus: A parvis enim Quinte didicimus ‘si in ius vocat’ atque alia eius modi leges nominare. Sed vero intellegi sic oportet et […]

Libro 2, Paragrafo 25

Quod autem pietatem adhiberi opes amoveri iubet significat probitatem gratam esse deo sumptum esse removendum. Quom enim paupertatem cum divitiis etiam inter homines esse aequalem velimus cur eam sumptu ad sacra addito deorum aditu arceamus? Praesertim cum ipsi deo nihil minus gratum futurum sit quam non omnibus patere ad se placandum et colendum viam. Quod […]

LIbro 2, Paragrafo 41

Quod et nunc multis fit in fanis Alexander in Cilicia deposuisse apud Solensis in delubro pecuniam dicitur et Atheniensis Clisthenes civis egregius quom rebus timeret suis Iunoni Samiae filiarum dotis credidisse. Iam de periuriis de incesto nihil sane hoc quidem loco disputandum est. Donis impii ne placare audeant deos Platonem audiant qui vetat dubitare qua […]

Libro 2, Paragrafo 57

Quod haud scio an timens suo corpori posset accidere primus e patriciis Corneliis igni voluit cremari. Dedarat enim Ennius de Africano: ‘Hic est ille situs’ vere nam siti dicuntur ii qui conditi sunt. Nec tamen eorum ante sepulcrum est quam iusta facta et porcus caesus est. Et quod nunc communiter in omnibus sepultis venit usu […]

Libro 3, Paragrafo 4

Atque ut ad haec citeriora veniam et notiora nobis: omnes antiquae gentes regibus quondam paruerunt. Quod genus imperii primum ad homines iustissimos et sapientissimos deferebatur — idque et in re publica nostra maxime valuit quoad ei regalis potestas praefuit — deinde etiam deinceps posteris prodebatur quo in iis qui etiam nunc regnant manet. Quibus autem […]

Libro 3, Paragrafo 20

Namque ut C. Flaminium atque ea quae iam prisca videntur propter vetustatem relinquam quid iuris bonis viris Tiberi Gracchi tribunatus reliquit? Etsi quinquennio ante D[ecim]um Brutum et P. Scipionem consules — quos et quantos viros! — homo omnium infimus et sordidissimus tribunus plebis C. Curiatius in vincula coniecit quod ante factum non erat. C. vero […]

Libro 3, Paragrafo 36

Uno in genere relinqui videbatur vocis suffragium quod ipse Cassius exceperat perduellionis. Dedit huic quoque iudicio C. Coelius tabellam doluitque quoad vixit se ut opprimeret C. Popillium nocuisse rei publicae. Et avus quidem noster singulari virtute in hoc municipio quoad vixit restitit M.Gratidio cuius in matrimonio sororem aviam nostram habebat ferenti legem tabellariam. Excitabat enim […]

Libro 1, Paragrafo 6

Quam ob rem adgredere quaesumus et sume ad hanc rem tempus quae est a nostris hominibus adhuc aut ignorata aut relicta. Nam post annalis pontificum maximorum quibus nihil potest esse iucundius si aut ad Fabium aut ad eum qui tibi semper in ore est Catonem aut ad Pisonem aut ad Fannium aut ad Vennonium uenias […]