De Legibus

Opera

di Cicerone.

Libro 2, Paragrafo 7

Marcus: Est vero ita. Sed tamen huic amoenitate quem ex Quinto saepe audio Thyamis Epirotes tuus ille nihil opinor concesserit. Quintus: Est ita ut dicis. Cave enim putes Attici nostri Amalthio platanisque illis quicquam esse praeclarius. Sed si videtur considamus hic in umbra atque ad eam partem sermonis ex qua egressi sumus revertamur. Marcus: Praeclare […]

Libro 2, Paragrafo 23

Atticus: Conclusa quidem est a te magna lex sane quam brevi! Sed ut mihi quidem videtur non multum discrepat ista constitutio religionum a legibus Numae nostrisque moribus. Marcus: An censes quom in illis de re publica libris persuadere videatur Africanus omnium rerum publicarum nostram veterem illam fuisse optumam non necesse esse optumae rei publicae leges […]

Libro 2, Paragrafo 39

Quam ob rem ille quidem sapientissimus Graeciae vir longeque doctissimus valde hanc labem veretur. Negat enim mutari posse musicas leges sine mutatione legum publicarum. Ego autem nec tam valde id timendum nec plane contemnendum puto. Illud quidem quae solebat quondam conpleri severitate iucunda Livianis et Naevianis modis nunc ut eadem exultet * cervices oculosque pariter […]

Libro 2, Paragrafo 55

Iam tanta religio est sepulcrorum ut extra sacra et gentem inferri fas negent esse idque apud maiores nostros A. Torquatus in gente Popillia iudicavit. Nec vero tam denicales quae a nece appellatae sunt quia residentur mortuis quam ceterorum caelestium quieti dies feriae nominarentur nisi maiores eos qui ex hac vita migrassent in deorum numero esse […]

Libro 3, Paragrafo 2

Marcus: Videtis igitur magistratus hanc esse vim ut praesit praescribatque recta et utilia et coniuncta cum legibus. Ut enim magistratibus leges ita populo praesunt magistratus vereque dici potest magistratum esse legem loquentem legem autem mutum magistratum.

Libro 3, Paragrafo 18

‘Domum cum laude redeunto.’ Nihil enim praeter laudem bonis atque innocentibus neque ex hostibus neque a sociis reortandum. Iam illud apertum est profecto nihil esse turpius quam quemquam legari nisi rei publicae causa. Omitto quem ad modum isti se gerant atque gesserint qui legatione hereditates aut syngraphas suas persecuntur. In hominibus est hoc fortasse vitium. […]

Libro 3, Paragrafo 34

Quintus: Atqui frater bona tua venia dixerim ista sententia maxime et fallit imperitos et obest saepissime rei publicae cum aliquid verum et rectum esse dicitur sed optineri id est obsisti posse populo negatur. Primum enim obsistitur cum agitur severe deinde vi opprimi in bona causa est melius quam malae cedere. Quis autem non sentit omnem […]

Libro 1,Paragrafo 4

Atticvs: Quorsum tandem aut cur ista quaeris? Marcvs: Nihil sane nisi ne nimis diligenter inquiras in ea quae isto modo memoriae sint prodita. Atticvs: Atqui multa quaeruntur in Mario fictane an uera sint et a nonnullis quod et in recenti memoria et in Arpinati homine uers ueritas a te postulatur. Marcvs: Et mehercule ego me […]

Libro 1, Paragrafo 21

Marcvs: Dasne igitur hoc nobis Pomponi (nam Quinti noui sententiam) deorum immortalium ut ratione potestate mente numine (siue quod est aliud uerbum quo planius significem quod uolo) naturam omnem regi? Nam si hoc oprobas ab eo nobis causa ordienda est potissimum. Atticvs: Do sane si postulas; etenim propter hunc concentum auium strepitumque fluminum non uereor […]

Libro 1, Paragrafo 37

Marcvs: Non semper Tite sed iter huius sermonis quod sit uides: ad res publicas firmandas et ad stabiliends res sanandos populos omnis nostra pergit oratio. Quocirca uereor committere ut non bene prouisa et diligenter explorata principia ponantur nec tamen ut omnibus probentur— nam id fieri non potest— sed ut eis qui omnia recta atque honesta […]