De Legibus

Opera

di Cicerone.

Libro 3, Paragrafo 31

Quis enim ferret istos cum videret eorum villas signis et tabulis refertas partim publicis partim etiam sacris et religiosis quis non frangeret eorum libidines nisi illi ipsi qui eas frangere deberent cupiditatis eiusdem tenerentur? Nec enim tantum mali est peccare principes quamquam est magnum hoc per se ipsum malum quantum illud quod permulti imitatores principum […]

Libro 3, Paragrafo 47

Haec detur cura censoribus quando quidem eos in re publica semper volumus esse. Apud eosdem qui magistratu abierint edant et exponant quid in magistratu gesserint deque iis censores praeiudicent. Hoc in Graecia fit publice constitutis accusatoribus qui quidem graves esse non possunt nisi sunt voluntarii. Quocirca melius rationes referri causamque exponi censoribus integram tamen legi […]

De Legibus, I, 18

Omnes viri boni ipsam aequitatem et ius ipsum amant; nec est viri boni optare et diligere quod per se non sit diligendum. Magnopere reipublicae interest iustitiam per se coli. Per se igitur ius est expetendum et colendum. Iustitia nihil expetit praemii, nihil pretii. Per se igiutr expetitur; aedemque omnium virtutum sententia est. Si enim virtus […]

Libro 1, Paragrafo 17

Atticvs: Non ergo a praetoris edicto ut plerique nunc neque a duodecim tabulis ut superiores sed penitus ex intima philosophia hauriendam iuris disciplinam putas? Marcvs: Non enim id quaerimus hoc sermone Pomponi quem ad modum caueamus in iure aut quid de quaque consultatione respondeamus. Sit ista res magna sicut est quae quondam a multis claris […]

Libro 1, Pargrafo 34

. . . Ex quo perspicitur quom hanc beniuolentiam tam late longeque diffusam uir sapiens in aliquem pari uirtute praeditum contulerit tum illud effici (quod quibusdam incredibile uideatur sit autem necessarium) ut in ill sese plus quam alterum diligat: quid enim est quod differat quom sint cuncta paria? Quod si interesse quippiam tantulum modo potuerit […]

Libro 1, Paragrafo 52

Nam si propter alias res uirtus expetitur melius esse aliquid quam uirtutem necesse est: pecuniamne igitur an honores an formam an ualetudinem? Quae et quom adsunt perparua sunt et quam diu adfutura sint certum sciri nullo modo potest. An id quod turpissimum dictu est uoluptatem? At in ea quidem spernenda et repudianda uirtus uel maxime […]

Libro 2, Paragrafo 5

Atticus: Equidem me cognosse admodum gaudeo. Sed illud tamen quale est quod paulo ante dixisti hunc locum — id enim ego te accipio dicere Arpinum — germanam patriam esse vestram? Numquid duas habetis patrias an est una illa patria communis? Nisi forte sapienti illi Catoni fuit patria non Roma sed Tusculum. Marcus: Ego mehercule et […]

Libro 2, Paragrafo 21

sacerdotesque vineta virgetaque et salutem populi auguranto quique agent rem duelli quique popularem auspicium praemonento ollique obtemperanto. Divorumque iras providento sisque apparento caelique fulgura regionibus ratis temperanto urbemque et agros et templa liberata et effata habento. Quaeque augur iniusta nefasta vitiosa dira deixerit inrita infectaque sunto quique non paruerit capital esto.’ ‘Foederum pacis belli indotiarum […]

Libro 2, Paragrafo 37

Marcus: Ad nostras igitur revertor. Quibus profecto diligentissime sanciendum est ut mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat initienturque eo ritu Cereri quo Romae initiantur. Quo in genere severitatem maiorum senatus vetus auctoritas de Bacchanalibus et consulum exercitu adhibito quaestio animadversioque declarat. Atque omnia nocturna — ne nos duriores forte videamur — in media Graecia […]

Libro 2, Paragrafo 53

Quid huc accessit ex iure civili? Partitionis caput scriptum caute ut centum nummi deducerentur: inventa est ratio cur pecunia sacrorum molestia liberaretur. Quodsi hoc qui testamentum faciebat cavere noluisset admonet iuris consultus hic quidem ipse Mucius pontifex idem ut minus capiat quam omnibus heredibus relinquatur. Super dicebant quicquid cepisset adstringi: rursus sacris liberatur. Hoc vero […]