De Legibus

Opera

di Cicerone.

Libro 2, Paragrafo 38

Iam ludi publici quoniam sunt cavea circoque divisi sint corporum certationes cursu et pugillatu et luctatione curriculisque equorum usque ad certam victoriam circo constitutae cavea cantui vacet ac fidibus et tibiis dummodo ea moderata sint ut lege praescribitur. Adsentior enim Platoni nihil tam facile in animos teneros atque mollis influere quam varios canendi sonos quorum […]

Libro 2, Paragrafo 54

…doctum hominem sane cuius fuit Accius perfamiliaris; sed mensem credo extremum anni ut veteres Februarium sic hic Decembrem sequebatur. Hostia autem maxima parentare pietatis esse adiunctum putabat

Libro 3, Paragrafo 1

Marcus: Sequar igitur ut institui divinum illum virum quem quadam admiratione commotus saepius fortasse laudo quam necesse est. Atticus: Platonem videlicet dicis. Marcus: Istum ipsum Attice. Atticus: Tu vero eum nec nimis valde umquam nec nimis saepe laudaveris. Nam hoc mihi etiam nostri illi qui neminem nisi suum laudari volunt concedunt ut eum arbitratu meo […]

Libro 3, Paragrafo 17

Quintus: Magnum dicis malum. Nam ista potestate nata gravitas optimatium cecidit convaluitque vis multitudinis. Marcus: Non est Quinte ita. Non ius enim illud solum superbius populo et violentius videri necesse erat. Quo posteaquam modica et sapiens temperatio accessit* [Macrobius de differentiis et societatibus 176: Cicero de legibus tertio: Qui poterit socios tueri si dilectum rerum […]

Libro 3, Paragrafo 33

Proximum autem est de suifragiis quae iubeo nota esse optimatibus populo libera. Atticus: Ita mehereule attendi nec satis intellexi quid sibi lex aut quid verba ista vellent. Marcus: Dicam Tite et versabor in re difficili ac multum et saepe quaesita suffragia in magistratu mandando ac de reo iudicando que in lege aut rogatione clam an […]

Libro 3, Paragrafo 49

Marcus: Faciam breviter si consequi potuero. Nam pluribus verbis scripsit ad patrem tuum M. Iunius sodalis perite meo quidem iudicio et diligenter. Nos autem de iure natae cogitare per nos atque dicere debemus de iure populi Romani quae relicta sunt et tradita. Atticus: Sic prorsum censeo et id ipsum quod dicis exspecto.*

Libro 1, Paragrafo 3

Atticvs: Non dubito id quidem. Sed hoc iam non ex te Quinte quaero uerum ex ipso poeta tuine uersus hanc quercum seuerint an ita factum de Mario ut scribis acceperis. Marcvs: Respondebo tibi equidem sed non ante quam mihi tu ipse responderis Attice certen longe a tuis aedibus inambulans post excessum suum Romulus Proculo Iulio […]

Libro 1, Paragrafo 20

Qvintvs: Commodius uero et ad rationem instituti sermonis sapientius. Marcvs: Visne ergo ipsius iuris ortum a fonte repetamus? Quo inuento non erit dubium quo sint haec referenda quae quaerimus. Qvintvs: Ego uero ita esse faciendum censeo. Atticvs: Me quoque adscribe fratris sententiae. Marcvs: Quoniam igitur eius rei publicae quam optumam esse docuit in illis sex […]

Libro 1, Paragrafo 36

Marcvs: Recte dicis et res se sic habet. Verum philosophorum more non ueterum quidem illorum sed eorum qui quasi officinas instruxerunt sapientiae quae fuse olim disputabantur ac libere ea nunc articulatim distincta dicuntur. Nec enim satis fieri censent huic loco qui nunc est in manibus nisi separatim hoc ipsum natura esse ius disputarint. Atticvs: Et […]

Libro 1, Paragrafo 54

Marcvs: Quae quidem ad rem pertineat una: quippe quom antiqui omne quod secundum naturam esset quo iuuaremur in uita bonum esse decreuerint hic nisi quod honestum esset putarit bonum. Atticvs: Paruam uero controuersiam dicis at non eam quae dirimat omnia! Marcvs: Probe quidem sentires si re ac non uerbis dissiderent. Atticvs: Ergo adsentiris Antiocho familiari […]