Lingua Viva 1

Versioni dal libro Lingua Viva 1.

Olive in conserva

Antequam oleae nigrae sint, contundantur et in aquam deiciantur. Oportet eum, qui operam agit, crebro aquam mutare: deinde, ubi satis maceratae erunt, exprimantur et in acetum coiciantur et oleum addatur, salis selibra in singulum modium olearum; oportet quoque te feniculum et lentiscum adicere ad acetum. Cum feniculum et lentiscum una admiscere optes, cito oleas consumito. […]

Un bagno quasi fatale

Cydnus est flumen memorabile non spatio aquarum, sed liquore. E fontibus digreditur et leni tractu labitur, nec torrentes in eo incurrunt, quibus placidum alveum turbetur. Itaque incorruptus idemque frigidissimus in mare evadit eiusque ripae, multis arboribus plenae umbras et amoenitatem praebent. Multa in ea regione monumenta, quae vulgata sunt carminibus, vetustas exederat. Alexander mirabatur urbium […]

Le vittorie militari dei Romani

In libris historiae copiarum Romanarum claras pugnas legimus. Romani longas pugnas contra multos populos gerunt. Clari poetae quoque magnas dilectae patriae victorias saepe celebrant et militum audaciam narrant. Romani longas hastas habent, sed tela etiam iactant. Animosae copiae Romanae veram audaciam habent, pavidas copias inimicas saepe fugant et facile vincunt.

Saturno, fondatore dell'età dell'oro

Titanus Saturnus, Urani filius, devorabat liberos, quos Rhea uxor pariebat. At ubi Iovem peperit, Rhea filium in Creta insula occultavit et pro puero dedit viro saxum involutum panno. Saturnus, qui dolum non animadvertit, id devoravit: ita filius exitium evasit. Postea Iuppiter ex caelo Saturnum expulit, qui in Latium ad Ianum confugit, ubi cum deo regnavit […]

La piazza

Graeci in quadrato amplis et duplicibus porticibus fora constituunt crebrisque columnis et lapideis aut marmoreis epistyliis adornant et supra ambulationes in contignationibus faciunt. In Italiae vero urbibus alia ratione fora aedificantur, nam a maioribus consuetudo tradita est secundum quam gladiatoria munera in foro dantur. Igitur circum spectacula spatiosiora intercolumnia distribuentur circaque argentariae tabernae et maeniana […]

Un grave pericolo per l'economia

In mari nostro multi piratae frequentes insidias parabant mercatoribus qui navigabant: petebant eos, qui Alexandria ad insulas Cyprum, Rhodum, Samum, vel ad Peloponnesum velificabant. Postquam piratae mercatores nautasque ceperant, eos Deli, Rhodi, ubi servorum mercati erant, in servitutem vendebant. Deli veterem aedem Apollinis aliquando spoliaverunt; in insulis Cnido Rhodoque saepe incolas rapuerunt. Ex Asia, ex […]

La Battriana

Bactrianae multiplex et varia natura est. Loca sunt ubi plurimae arbores et vites largos fructus alunt et solum pingue crebri fontes rigant; ubi sola mitiora sunt, agricolae frumentum conserunt, cetera armentorum pabulo cedunt. Sed magnam partem Bactrianae terrae steriles arenae tenent; squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit. Cum vero venti a Pontico mari […]

Dov'è il vostro tesoro, là è il vostro cuore

Dixit Iesu discipulis suis: “Ne sollicita sit anima vestra de cibo neque vestitibus. Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestitus. Considerate corvos qui non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et deus pascit illos. Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent. Dico autem vobis: nec Salomon in omni […]

Come preparare un gustoso prosciutto

Salsura pernarum ofellae Puteolanae. Pernae salliantur in dolio aut in seria. Cum pernas emeris, ungulas earum praecidito. Salis Romaniensis moliti in singulas semodios ponito. Oportet in fundo dolii aut seriae salem sterni, deinde pernam poni, sale obrui totam. Deinde alteram pernam insuper ponito, eodem modo obtruito. Caveto ne caro carnem tangat. Ita omnes pernae obruantur. […]

Un padrone ucciso dai suoi schiavi

C. Plinius Acilio suo salutem dicit. Rem atrocem Larcius Macedo vir praetorius a servis suis passus est, superbus alioqui dominus et saevus, et qui servisse patrem suus parum, immo nimium recordabatur. Idem lavabatur in villa Formiana. Repente eum servi circumsistunt. Alius fauces, alius os verberant, alius pectus et ventrem, atque etiam verenda contundit; et, cum […]