Lingua Viva 1

Versioni dal libro Lingua Viva 1.

L'umanità rigenerata dopo il diluvio universale

Viri deorum potentiam suis delictis temptabant, itaque Iuppiter propter eorum audaciam terram diluvio inundabat. Cataclysmus ergo evenit et cuncti viri feminaeque necantur, praeter Deucalionem er Pyrrham. Illi in montem Aetnam in Sicilia fugiunt. Sed vir et femina propter solitudinem miseri vivebant; tunc sibi vitae socios optabant et deos semper orabant: itaque veniam obtinebant. Nam Iuppiter […]

Giove, Nettuno, Plutone

Iuppiter et Neptunus et Pluton, Saturni et Rheae filii, de mundi possessione certaverunt et imperium sorte diviserunt. Inter se fratres Iuppiter, Neptunus, et Pluton mundi regna ita diviserunt: caelum cum sideribus Iuppiter, maria cum piscibus Neptunus, Pluton inferos obtinuit. Dii incorporei erant; cum autem optabant videri ab hominibus, induebant se corporibus. Ambrosia erat cibus deorum. […]

I regni di Numa Pompilio e Tullo Ostilio

Postea Numa Pompilius rex creatus est, qui bellum quidem nullum gessit, sed adiuvit civitatem tamquam Romulus. Nam et leges Romanis moresque constituit, qui consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari putabantur, et annum descripsit in decem menses et infinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo decessit quadragesimo et tertio imperii anno. Ei successit Tullus Hostilius. Ille […]

Le orecchie di Mida

Pan, nemorum pastorumque deus, Apollinem ad musicum certamen provocaverat. Quod Midas, Phrygiae rex, certaminis arbiter, victoriam Pani tribuit, iram et ultionem Apollinis excitavit. Apollo enim Midae aures auxit, quae brevi tempore auribus asinorum similes fuerunt. Midas furens erat et statim purpurea tiara caput velavit, sed eius servus novum turpemque monstrum notavit. Midas servo silentium magna […]

Una casa per ogni esigenza

Qui fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae decorem idonea possunt esse exstruentur. Item feneratoribus et publicanis aedificia commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta non deerunt, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventos excipiendos proderunt; nobilibus vero, […]

Ritratto del giovane Giugurta

Cum Iugurtha adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxui neque inertiae dedit, sed, ut mos gentis illius est, equitare, tela iacere; cursu cum aequalibus certare et omnes gloria superare, omnibus tamen carus esse; praeterea pleraque tempora in venationibus agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; plurimum […]

Alessandro sposa Rossane

Cum Alexander pervenisset cum suo exercitu in provinciam apud Paropamisum montem sitam, Oxyartes, eius regionis satrapes, se et suos regis potestati fideique commisit et magnificum convivium victoribus instruxit. Quod cum celebraretur, triginta nobiles virgines introductae sunt, inter quas filia Oxyartis erat, Roxane nomine, eximia corporis specie et maximo habitus decore. Ea cum in convivium inter […]

Ritratto dell'uomo politico onesto

Qui rei publicae profuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant: in primis utilitatem civium sic tueantur, ut omnia quae agunt, ad eam dirigat, cum obliti sint commodorum suorum; in secundis totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio rei publicae ad utilitatem eorum qui commissi sunt, non […]

Le Ninfe

In antiquis fabulis Nymphae, dearum adseculae, naturae potentiam exprimunt,adflant, ergo naturae animae sunt: Nimphae terrarum, silvarum aquarumque et deae putantur a poetis. Nymphae in speluncis habitant, in natura libere vivunt, saepe telam texunt, vel in herbis vel per silvas ob laetitiam saltant et etiam feras agitant. Interdum agricolae a Nymphis adiuvantur. Saepe Nymphae musicam et […]

Fiumi celebri

In Africa est Nilus; Nili aquae Aegyptum irrigant et limo terras fecundas faciunt. In India fluit Indus, notus Europa post Alexandrum Magnum; ille enim a Mesopotamia et Persia usque ad Indum perveniebat. In Germania Rhenus fluit; is est clarus magna aquarum copia. In Italia magnus est Padus; Padus incipit ab Alpibus et fluit usque ad […]