Lingua Viva 1

Versioni dal libro Lingua Viva 1.

La Sardegna attaccata dai pirati

Sardiniae incolae agricolae et nautae erant. Italiae insula pulchras oras habebat et nunc etiam habet. Sardiniae orae maritimae multas oleas gignebant, at in intimis terris herbarum copia multas agnas et capras alebat. Sardiniae incolae etiam amphorum et statuarum copiam fingebant. In amoena Sardinia multae Romanae villae erant. Tamen interdum insulae divitiae piratarum insidias adtrahebant. Piratae […]

Il Lazio nell'età dell'oro all'arrivo di Enea

Olim deus Saturnus, qui ex Olympo pulsus est, in terram venit: viri feminaeque cum suis liberis, qui dispersi per campos erant, a deo congregabantur et postea aratro terram versabant, frumenta serebant et flavas messes metebant. Postea regnum Latii obtinuerunt Faunus et Latinus. In Latini imperio in Italiam venit clarus dux Troianus Aeneas, cum parva sociorum […]

Un sequestro di persona

Viatoribus qui Beroeam relinquunt et Edessam petunt vicina est publico itineri solitudo, per quam Saraceni incertis sedibus, huc atque illuc semper discursant. Suspicio viatorum frequentiam in illis locis congregaverat, nam periculum, quod semper imminebat, auxilio mutuo declinabant. Erant mecum viri, feminae, senes, iuvenes, parvuli. Et ecce subito equorum camelorumque sessores Ismaelitae irruunt, qui cum crinitis […]

A tavola con Augusto

Augustus, qui fuit primus et potens Romanorum imperator, ingentis auctoritatis vir, cibum modicum atque vulgarem fere capiebat; nam secundarium panem et pisciculos minutos mollesque et caseum bubulum et ficos virides biferas maxime appetebat; saepe edebat ante cenam omni tempore et loco, etiam apud mensam ligneam, cum stomachus desiderabat. Verba Augusti in epistulis sunt: “Nos in […]

L'antico stato romano

In antiqua Roma boni mores colebantur; concordia maxima, minima avaritia erat; ius bonumque apud cives non legibus magis quam natura valebat. Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. In suppliciis deorum magnifici, in amicos fideles erant. Duabus artibus, audacia in bello, in pace aequitate, seque patriamque curabant. Quarum artium ego […]

La battaglia navale di Milazzo

Primum Punicum bellum exarsit anno quadringentesimo octogesimo nono postquam Romulus Romam condiderat. Tunc terrestres Romanorum exercitus non pugnaverunt, at copiae in Siciliam primum navibus traiectae sunt rexque Syracusanorum Hiero eiusque Poenii socii superati sunt. Quinto belli anno Romani primum in mari per fluctus dimicaverunt: a Caio Duilio consule Carthaginenses Mylis victi sunt, triginta naves captae, […]

La paura trae in inganno un esploratore

P. Considius,rei militaris peritus, in exercitu L. Sullae et postea in M. Crassi fuerat: is cum exploratoribus praemittitur. Prima luce, cum summus mons a Labieno teneretur, Caesar ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque, ut postea ex captivis comperit, aut eius adventus aut Labieni cognitus esset, Considius equo rapide ad Caesarem […]

La festa in onore delle schiave

Romae Nonis Iuliis diem festum esse ancillarum vulgo notum est, nec origo et causa celebritatis ignota est. Iunoni enim Caprotinae die illo mulieres liberae pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprifico in memoriam benignae virtutis quae in ancillarum animis pro conservatione publicae dignitatis apparuit. Nam, cum Galli Romam cepissent et postea sedatus esset Gallicus impetus et […]

Ercole bambino

Hercules, Alcmenae filius, olim in Graecia habitabat. At Iuno, regina dearum, Alcmenam contemnebat et Herculem, qui adhuc in cunis erat, necare optabat. Dea mittebat igitur duas colubras saevas; colubrae media nocte in cubiculum Alcmenae veniunt, ubi Hercules dormiebat. Nec tamen in cunis, sed in scuto magno cubabat. Colubrae iam appropinquabant et parmam movebant; itaque Hercules […]

La volpe e l'aquila

Olim aestate vulpinos catulos aquila abribuit et in alta arbore ante pullorum ieiunorum suum nidum posuit. Catulorum mater ad arborem anxia adpropinquavit et luctuosis precibus catulos suos petivit. Aquila, quae in alto nido tuta stabat, miserae matris lamentationes per multas horas contempsit. Tum vulpes maesta ab Iovis ara igneam facem rapuit et, apud altae arboris […]