Lingua Viva 1

Versioni dal libro Lingua Viva 1.

Camillo salva Roma

Galli Senones, qui viribus copiosis et robustis urbem Clusium obsidebant, viderunt Romanorum legatos, qui tunc pacis arbitri venerant, pugnantes inter Clusinos. Galli irati oppidi obsidionem dimittunt et totis viribus ad Urbem magnis itineribus contendunt. Fabius consul eos cum copiis excepit, nec tamen obstitit, immo Gallorum infestum agmen Romanos quasi aridam segetem succidit et stravit. Allia […]

I costumi degli antichi Romani

Vigebat olim apud Romanos patrius mos et severa disciplina, cum iuvenes senum praeceptis semper obtemperabant. Antiqui Romani avidi laudis gloraeque fuerunt: iurgia, discordias cum hostibus patriae exercuerunt, sed cives cum civibus de virtute certaverunt, nomen Romanus servabant et virtutem etiam in hoste laudabant. Cum sacrificia dis deabusque celebrabant, pios scrupulusosque se ostendebant et adversus amicos […]

L'età dell'oro

Veteres poetae de felici aurea aetate mirabilia scripserunt. Antiquo tempore non erant anni tempora, sed ver perenne omnia animantia delectabat. Viridia prata multitudine florum ornata erant, arbores varia et dulcia poma effundebant; amnes candidi lactis et flavi mellis fluebant. Quoniam natura omnia necessaria praebebat, homines non laborabant et sine curis laeti felicesque vivebant. Neque tempestatum […]

La costruzione delle insulae

Propter Romanorum civium infinitam frequentiam innumerabiles habitationes opus est explicare. Ergo, quoniam recipere non possunt areae planae tantam multitudinem quae habitat in urbe, ad auxilium altitudinis aedificiorum res coegit devenire. Itaque pilis lapideis, structuris testaceis, parietibus caementiciis insularum altitudines exstruentur et contignationibus crebris coaxabuntur: itaque altitudo cenaculorum conductoribus proderit, quod pulchras despectationes perficient. Ergo moenibus […]

La cerva di Sertorio

Erat Sertorio cerva candida eximiae pulchritudinis,quae ei magno usui fuit ut obsequentiores haberet milites. Tradunt Sertorium cervam assuefecisse eum audire cum eam vocabat et sequi cum procedebat. Dianae donum eam esse omnibus declaravit seque ab ea moneri quae facere deberet. Cum durius imperaret, se a cerva monitum esse praedicabat, statimque libentes milites parebant. Cerva in […]

La magnanimità di Cesare verso i pompeiani

Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consederant ex superioribus locis in planitiem descendere atque arma proicere iussit. Cum id sine recusatione fecissent et passis palmis se ad terram proiecissent, ut ab eo salutem petiverunt, consurgere iussit et pauca apud eos de lenitate sua locutus, quo minore essent timore, omnes conservavit militibusque suis commendavit, […]

Minerva e Diana

Graeciae et Italiae incolae multas deas colunt, sed precipue Minervam et Dianam, Latonae filiam. Minerva, sapientiae et philosophiae dea, poetas et scientias protegit et deae statua ornata est galea, lorica et hasta. Fabrorum etiam Minerva patrona est: fabri deam invocant; Minervae benevolentia pecuniam in operis saepe obtinent et deae coronas donant. Diana autem silvarum dea […]

Scilla e Cariddi

Nympha Scylla, Phorci filia, in Italia stabat, Charybdis autem in Sicilia. Pelagi dea fuit Circe; ea Glaucum, marinum deum, diligebat, sed Glaucus Scyllam amabat; itaque Circe lacunam, ubi Scylla se abluebat, infecit venenis: in lacunam Scylla descendit et statim mutavit formam. Nympha foedam formam suam vidit et se in pelagus praecipitavit. Ut Homerus dixit, Scylla […]

Augusto abbellisce la capitale dell'impero

Ego curiam templumque Apollinis in Palatio cum porticibus, aedem divi Iulii et Lupercal apud Palatinum montem aedifico. Capitolium et Pompeius theatrum magna impensa reficiam et Aquam Marciam duplicabo: nam fontem novum in rivum Aquae Marciae immittam. Forum Iulium et basilicam inter aedem Castoris et aedem Saturni perficio, multa templa deum in urbe reficio, et etiam […]

Le divinità dei Galli

Multa apud Caesarem legimus de Gallorum moribus et eorum religione. Ii maxime Mercurium deum colunt; illius sunt multa simulacra; eum cunctarum inventorem artium aexistimant, itinerum ducem mercatorumque patronum. Post eum Galli Apollinem, Martem, Iovem et Minervam colunt. De illis diis opinionem fere quam reliquae gentes habent. Nam Apollo morbos depellit, Minerva operum atque artificiorum initia […]