Lingua Viva 1

Versioni dal libro Lingua Viva 1.

Una casa per ogni esigenza

Qui fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae decorem idonea possunt esse exstruentur. Item feneratoribus et publicanis aedificia commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta non deerunt, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventos excipiendos proderunt; nobilibus vero, […]

Ritratto del giovane Giugurta

Cum Iugurtha adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxui neque inertiae dedit, sed, ut mos gentis illius est, equitare, tela iacere; cursu cum aequalibus certare et omnes gloria superare, omnibus tamen carus esse; praeterea pleraque tempora in venationibus agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; plurimum […]

Alessandro sposa Rossane

Cum Alexander pervenisset cum suo exercitu in provinciam apud Paropamisum montem sitam, Oxyartes, eius regionis satrapes, se et suos regis potestati fideique commisit et magnificum convivium victoribus instruxit. Quod cum celebraretur, triginta nobiles virgines introductae sunt, inter quas filia Oxyartis erat, Roxane nomine, eximia corporis specie et maximo habitus decore. Ea cum in convivium inter […]

Ritratto dell'uomo politico onesto

Qui rei publicae profuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant: in primis utilitatem civium sic tueantur, ut omnia quae agunt, ad eam dirigat, cum obliti sint commodorum suorum; in secundis totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio rei publicae ad utilitatem eorum qui commissi sunt, non […]

Le Ninfe

In antiquis fabulis Nymphae, dearum adseculae, naturae potentiam exprimunt,adflant, ergo naturae animae sunt: Nimphae terrarum, silvarum aquarumque et deae putantur a poetis. Nymphae in speluncis habitant, in natura libere vivunt, saepe telam texunt, vel in herbis vel per silvas ob laetitiam saltant et etiam feras agitant. Interdum agricolae a Nymphis adiuvantur. Saepe Nymphae musicam et […]

Fiumi celebri

In Africa est Nilus; Nili aquae Aegyptum irrigant et limo terras fecundas faciunt. In India fluit Indus, notus Europa post Alexandrum Magnum; ille enim a Mesopotamia et Persia usque ad Indum perveniebat. In Germania Rhenus fluit; is est clarus magna aquarum copia. In Italia magnus est Padus; Padus incipit ab Alpibus et fluit usque ad […]

Camillo salva Roma

Galli Senones, qui viribus copiosis et robustis urbem Clusium obsidebant, viderunt Romanorum legatos, qui tunc pacis arbitri venerant, pugnantes inter Clusinos. Galli irati oppidi obsidionem dimittunt et totis viribus ad Urbem magnis itineribus contendunt. Fabius consul eos cum copiis excepit, nec tamen obstitit, immo Gallorum infestum agmen Romanos quasi aridam segetem succidit et stravit. Allia […]

I costumi degli antichi Romani

Vigebat olim apud Romanos patrius mos et severa disciplina, cum iuvenes senum praeceptis semper obtemperabant. Antiqui Romani avidi laudis gloraeque fuerunt: iurgia, discordias cum hostibus patriae exercuerunt, sed cives cum civibus de virtute certaverunt, nomen Romanus servabant et virtutem etiam in hoste laudabant. Cum sacrificia dis deabusque celebrabant, pios scrupulusosque se ostendebant et adversus amicos […]

L'età dell'oro

Veteres poetae de felici aurea aetate mirabilia scripserunt. Antiquo tempore non erant anni tempora, sed ver perenne omnia animantia delectabat. Viridia prata multitudine florum ornata erant, arbores varia et dulcia poma effundebant; amnes candidi lactis et flavi mellis fluebant. Quoniam natura omnia necessaria praebebat, homines non laborabant et sine curis laeti felicesque vivebant. Neque tempestatum […]

La costruzione delle insulae

Propter Romanorum civium infinitam frequentiam innumerabiles habitationes opus est explicare. Ergo, quoniam recipere non possunt areae planae tantam multitudinem quae habitat in urbe, ad auxilium altitudinis aedificiorum res coegit devenire. Itaque pilis lapideis, structuris testaceis, parietibus caementiciis insularum altitudines exstruentur et contignationibus crebris coaxabuntur: itaque altitudo cenaculorum conductoribus proderit, quod pulchras despectationes perficient. Ergo moenibus […]